- HYMETTUS
- HYMETTUSol. etiam Cecropius, nunc vulgo Himetto, mons Atticae, apibus, et optimi mellis copiâ abundans. Mart. l. 7. epigr. 87. cuius epigraphe de suis libris v. 8.Pascat et Hybla meas pascat Hymettos apesIdem in Xenys l. 13. Epigr. 103. cuius Epigraphe Mel Attic.Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti.Iuv. l. 5. Sat. 13. v. 185.Dulcique senex vicinus Hymetto.Stat. Theb. l. 12. v. 622.Et olentis arator Hymetti.Strabo l. 9. p. 399. Ο῾ δὲ Υ῾μηττὸς καὶ μέλι ἄριςτον ποιεῖ. Paus. Καὶ Υ῾μηττὸς ὃς φύει νόμὰς μελίτταις ἐπιτηδειοτάτας. Dioscot. Μέλι πρωτἐυει τό Α᾿ττικὸν, καὶ τούτου τὸ Υ῾μήττιον καλούμενον. Plin. l. 4. c. 7. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 2. v. 217.Aut ubi Cecropius formidine nubis aquosaeSparsa super flores examina tollit Hymettos.Val. Flacc. Argon. l. 5. v. 343.Florea per verni qualis iuga fluxit Hymetti,Aut Sicula sub rupe choros.Ex hoc monte marmora pulcherrima effodiebantur. Plin. l. XI. c. 13. Lucius Crassus orator primus peregrini marmoris columnas habuit Hymettias. Nic. Lloyd. Ceterum duplicem fuisse in Attica huius nominis montem, unum μέγαν, alterum ἄνυδρον, dictum, docet ex Theophrasto l. de Signis pluviar. ac tempest. Salmas. ad Solin. p. 862. Iac. Spon. apiaria huius montis, inprimis quod est in Monasterio Cyriani, in parte eius Bor. Sito, (Turcis Cosbachi, a capite arietino, quod ibi fontem fundit, unde montis huius mel optimum Cosbachi iisdem) accurate describit, et mel illud ἀκάπνιςτον, quais sine fumo factum, Graecis appellari ait. In eodem monte, praeter monasterium hoc, recensentur eidem, Agios Iohannis o carios, Agios Georgios o Contelas, Asteri, Agios Iohannis o Kynegos et Agios Iohannis o Theologos. In latere Occiduo, vix leucâ Athenis, Albanensis est vicus Caramamet; in Austrino alius nomine Lambrica, prius Lampra, a quo huic montis lateri nomen Lamprovouni vulgo datum, uti reliquum Telovouni appellant. Franci vero Monte-matto, corr. ex voce Hymettus, montem vocitant. Ex plantis porro, mandragoram copiose fert, tithymalum spinosum, scorzonerae speciem nostris oris incognitam, quam galochorton accolae vocant, utpote lacte turgentem et lactis mulieribus causam etc. Vide praefatum Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 222. et seqq. Plin. l. 17. c. 1. etc. de Hymettio vero marmore, e quo 4. columnas, in atrio suae domus, primus statuit Crassus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.